- CANES Coronati
- CANES Coronatiin Dianae festo, memorantur Statio, l. 3. Sylv. 1. v. 55.Iamque dies aderat, profugis cum Regibus altumFumat Aricinum Triviae nemus, et face multâConsius Hippolyti splendet lacus: ipsa coronatEmeritos Diana canes, et spicula tergit:Et tutas sinit ire seras. ----Quod ab Agonothetis traductum. Factum autem Idibus Augusti, unde mox Poeta,---- ---- ---- omnisque pudicisItala terra focis, Hecateias excolit Idus.Quo de festo vide Hadr. Turnebum, Adversarior. l. 7. c. 26. Revera autem coronati tum Canes, ut fostis aliis diebus Boves, de quo ritu pluribus egit Hadr. Behotius, Apophoret. l. 2. c. 2. De Equis et Asinis adnotavit Propertio, l. 3. Eleg. 1. Ioann. Passeratius. Sed et Canum hunc honorem Gratius quoque celebrat, v. 484.Spicatusque saces sacrum ad nemorale DianaeSistimus, et solito catuli velantur honore.Hoc est, coronantur. Quam canum redimitionem non intellexit, prorsus alio ista Papinii verba trahens, Car. Paschalius, Coronar. l. 1. c. 3. Hunc vero diem feriatum a venationibus, disces pluribus ex Turnebo, d. l. Vide Barthium, Animadvers. ad Statium, l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.